- AMBITIO
- AMBITIOapud Solin. c. 25. ubi de Britannia, Navig ant autem vimineis alveis, quos circumdant ambitione tergorum bubulorum: est ἡ περιβολὴ. Uti apud Tertullianum de Pallio, Cum latioris purpurae ambitro et Galatici ruboris superiectio Saturnum commendat: Ubi ambitio latioris purpurae, est laticlavi tunica, quâ corpus ambitur; ut Galatici ruboris superiectio, pallium coccineum, humeris inici solitum. Idem nempe quod ἀμφιασμὸς. Alias quid Ambitio significet, notum. Cum gratia saepe iungitur. Sic Tacitus initio Agricolae, Ita celeberrimus quisque ingeniô, ad prodendam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretiô ducebatur. h. e. uti Heraldus interpretatur, οὐδενὶ χαριζόμενος καὶ μηδιμίκν αὐτὸς κάριν μνώμενος. Qui et ad hae Arnobii l. 7. Et ambitionis et gratiae nullus locus in Diis est; Ambitio, ait. dicitur nimia ἀρέσκεια quâ aurae populari velisicamur, et apud omnes ordines gratiosi esse volumus. Adfertque hanc in rem Livii locum l. 43. c. 11. Exercitum Consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse. Unde, pergit, Ambitiosi, qui hac ambitione ad favorem grassantur. Sic ambitiosus Consul, ibid. c. 14 ambitiosus et indulgens Dux, alibi: decreta ambitiosa, i. e. gratiosa, l. 3. ff. de Minor. Ab ambiendo, seu circumeundo, quod inter servilis adulationis notas reperimus, apud Arrianum Dissertat. Epicteti. l. 4. c. 7. Θέλει ου῏ν πάντα ταῦτα θαυμάζω καὶ προσκυνῶ, καὶ δοῦλος πάντων περιέρχωμαι; μὴ γεν´οιτο. Atque hinc porro Ambitiosum, quod idem Solinus alibi necessario contradistinguit et pretiosum ac carum intelligit. Quae enim pretiosa ac magis rata sunt, ea ambitio consectari solet. Graeci tamen medii aevi τὸ ἀναγκαῖον, i. e. necessarium, pro caro et pretioso usurpârunt, ut ἀναγκαῖοι λίθοι, lapides pretiosi, et ἀναγκαῖος σμἀραγδος, pretiosus smaragdus. Eo quod, quae nibis necessaria sunt et sine quibus esse non possumus, merito magni habenda etc. Salmas. ad Solin. p. 246. et 259.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.